Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 83

Precedente Successiva

est signum mortalitatis, hic intellectus practicus mortalis
erit, qui substantia eadem est cum speculativo, igitur et ille mortalis
erit. Et Deus qui omnes singularitates individuorum novit prorsus,
ut docet D. Thomas p.sent. suspectus erit mortalitatis secundum
haec Aristotelica argumenta; Unde et putat Deum nostra ignorare,
ne vilescat; quo nulla opinio stulta magis magisque impia invenitur.
Caput XXIII.
Esse in brutis sensum, memoriam, disciplinam, discursum et
intellectum universalis, sed non divinorum sicut in
homine: qui praestat eis etiam in omnibus
actibus et quare.

~ Omnibus animalibus sensum inesse nemo dubitat. Multis
memoriam nemo negat. Ipsa enim discunt, equi saltationes,
simiae ludos, Apes reverti domum, etc. Quoniam vero
his anima alia non inest, nisi sensitiva, oportet memoriam
animae sentienti tribuere; reminiscentia non minus pollent. Nam
cum quid passi fuerint asini, locum illum vitant, et consimiles illis abhorrent:
Ergo ex simili simile in eis excitatur; ergo discursu non carent.
Idem enim est nosse in anticipato simulachro rei praeteritae praesentem,
et ex praesenti consimilem. Palam comedens hordeum semel
equus ex eo omnia hordea cognoscit: et ex odore canes argumentantur
quae sit res odorifera, et ex motu sylvae latentem syllogizant
bestiam, et saepe arguto syllogismo leporem insectantes, viam prolixiorem
declinant, et breviorem captant, et in transitu expectant. Accipitres
idem observant. Cancer conchilia venando saepe pedibus
laeditur, dum conchae illorum clauduntur; quod ne faciant ipse calculum
iniicit, ac tuto devorat. Polypus astute lapidibus affigitur sui coloris,
ut lapis videatur pisciculis quibus vescitur. Sepia evomit atramentum,
quo sibi parat latibulum, quando ab inimico, pisce, vel piscatore
invaditur; et visus est canis ab altero cane impetitus, alios convenisse
canes, et ad locum ubi carnes multas ipse celaverat, conduxisse,
et cibo conciliasse, moxque eis tanquam conductis usum militibus,
inimicum canem invasisse, et occidisse. Equus quidam ita venerabitur
matrem, teste Aristotele , ut nunquam ipsam subagitare voluerit, donec
ab Armentario deceptus, qui panno matrem texerat, coivit tandem;

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche